si quid est in me ingeni judices quod sentio quam sit exiguum aut si qua exercitatio dicendi in qua me non infitior mediocriter esse versatum aut si hujusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse earum rerum omnium vel in primis hic a licinius fructum a me repetere prope suo jure debet nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam recordari ultimam inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse quod si haec vox hujus hortatu praeceptisque conformata non nullis aliquando saluti fuit a quo id accepimus quo ceteris opitulari et alios servare possemus huic profecto ipsi quantum est situm in nobis et opem et salutem ferre debemus ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni neque haec dicendi ratio aut disciplina ne nos quidem huic uni studio penitus umquam dediti fuimus etenim omnes artes quae ad humanitatem pertinent habent quoddam commune vinculum et quasi cognatione quadam inter se continentur sed ne cui vestrum mirum esse videatur me in quaestione legitima et in judicio publico cum res agatur apud praetorem populi romani lectissimum virum et apud severissimos judices tanto conventu hominum ac frequentia hoc uti genere dicendi quod non modo a consuetudine judiciorum verum etiam a forensi sermone abhorreat quaeso a vobis ut in hac causa mihi detis hanc veniam adcommodatam huic reo vobis (quem ad modum spero) non molestam ut me pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem hoc concursu hominum literatissimorum hac vestra humanitate hoc denique praetore exercente judicium patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius et in ejus modi persona quae propter otium ac studium minime in judiciis periculisque tractata est uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam perficiam profecto ut hunc a licinium non modo non segregandum cum sit civis a numero civium verum etiam si non esset putetis asciscendum fuisse nam ut primum ex pueris excessit archias atque ab eis artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet se ad scribendi studium contulit primum antiochiae nam ibi natus est loco nobili celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti celeriter antecellere omnibus ingeni gloria contigit post in ceteris asiae patibus cunctaeque graeciae sic ejus adventus celebrabantur ut famam ingeni exspectatio hominis exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret erat italia tunc plena graecarum artium ac disciplinarum studiaque haec et in latio vehementius tum colebantur quam nunc eisdem in oppidis et hic romae propter tranquillitatem rei publicae non neglegebantur itaque hunc et tarentini et regini et neopolitani civitate ceterisque praemiis donarunt et omnes qui aliquid de ingeniis poterant judicare cognitione atque hospitio dignum existimarunt hac tanta celebritate famae cum esset jam absentibus notus romam venit mario consule et catulo nactus est primum consules eos quorum alter res ad scribendum maximas alter cum res gestas tum etiam studium atque auris adhibere posset statim luculli cum praetextatus etiam tum archias esset eum domum suam receperunt sic etiam hoc non solum ingeni ac litterarum verum etiam naturae atque virtutis ut domus quae hujus adulescentiae prima fuit eadem esset familiarissima senectuti erat temporibus illis jucundus metello illi numidico et ejus pio filio audiebatur a m aemilio vivebat cum q catulo et patre et filio a l crasso colebatur lucullos vero et drusum et octavios et catonem et totam hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret adficiebatur summo honore quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant verum etiam si qui forte simulabant interim satis longo intervallo cum esset cum m lucullo in siciliam profectus et cum ex ea provincia cum eodem lucullo decederet venit heracliam quae cum esset civitas aequissimo jure ac foedere ascribi se in eam civitatem voluit idque cum ipse per se dignus putaretur tum auctoritate et gratia luculli ab heracliensibus impetravit data est civitas silvani lege et carbonis ``si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent si tum cum lex ferebatur in italia domicilium habuissent et si sexaginta diebus apud praetorem essent professi'' cum hic domicilium romae multos jam annos haberet professus est apud praetorem q metellum familiarissimum suum si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus nihil dico amplius causa dicta est quid enim horum infirmari grati potest heracliaene esse tum ascriptum negabis adest vir summa auctoritate et religione et fide m lucullus qui se non opinari sed scire non audisse sed vidisse non interfuisse sed egisse dicit adsunt heraclienses legati nobilissimi homines hujus judici causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt qui hunc ascriptum heracliensem dicunt his tu tabulas desideras heracliensium publicas quas italico bello incenso tabulario interisse scimus omnis est ridiculum ad ea quae habemus nihil dicere quaerere quae habere non possumus et de hominum memoria tacere litterarum memoriam flagitare et cum habeas amplissimi viri religionem integerrimi municipi jus jurandum fidemque ea quae depravari nullo modo possunt repudiare tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare an domicilium romae non habuit is qui tot annis ante civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum romae conlocavit at non est professus immo vero eis tabulis professus quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem nam cum appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur gabini quam diu incolumis fuit levitas post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset metellus homo sanctissimus modestissimusque omnium tanta diligentia fuit ut ad l lentulum praetorem et ad judices venerit et unius nominis litura se commotum esse dixerit in his igitur tabulis nullam lituram in nomine a licini videtis quae cum ita sunt quid est quod de ejus civitate dubitetis praesertim cum aliis quoque in civitatibus fuerit ascriptus etenim cum mediocribus multis et aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito civitatem in graecia homines impertiebant reginos credo aut locrensis aut neapolitanos aut tarentinos quod scenicis artificibus largiri solebant id huic summa ingeni praedito gloria noluisse quid cum ceteri non modo post civitatem datam sed etiam post legem papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt hic qui ne utitur quidem illis in quibus est scriptus quod semper se heracliensem esse voluit reicietur census nostros requiris scilicet est enim obscurum proximis censoribus hunc cum clarissimo imperatore l lucullo apud exercitum fuisse superioribus cum eodem quaestore fuisse in asia primis julio et crasso nullam populi partem esse censam sed quoniam census non jus civitatis confirmat ac tantum modo indicat eum qui sit census ita se jam tum gessisse pro cive eis temporibus quibus tu criminaris ne ipsius quidem judicio in civium romanorum jure esse versatum et testamentum saepe fecit nostris legibus et adiit hereditates civium romanorum et in beneficiis ad aerarium delatus est a l lucullo pro consule quaere argumenta si qua potes numquam enim his neque suo neque amicorum judicio revincetur quaeres a nobis grati cur tanto opere hoc homine delectemur quia suppeditat nobis ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur et aures convicio defessae conquiescant an tu existimas aut suppetere nobis posse quod cotidie dicamus in tanta varietate rerum nisi animos nostros doctrina excolamus aut ferre animos tantam posse contentionem nisi eos doctrina eadem relaxemus ego vero fateor me his studiis esse deditum ceteros pudeat si qui se ita litteris abdiderunt ut nihil possint ex eis neque ad communem adferre fructum neque in aspectum lucemque proferre me autem quid pudeat qui tot annos ita vivo judices ut a nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit aut voluptas avocarit aut denique somnus retardit qua re quis tandem me reprehendat aut quis mihi jure suscenseat si quantum ceteris ad suas res obeundas quantum ad festos dies ludorum celebrandos quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum quantum alii tribuunt tempestivis conviviis quantum denique alveolo quantum pilae tantum mihi