Added various origin projects
[name-generation.git] / element-lists / lists / latin.txt
1 si quid est in me ingeni judices quod sentio quam sit exiguum aut si
2 qua exercitatio dicendi in qua me non infitior mediocriter esse
3 versatum aut si hujusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac
4 disciplina profecta a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus
5 abhorruisse earum rerum omnium vel in primis hic a licinius fructum a
6 me repetere prope suo jure debet nam quoad longissime potest mens mea
7 respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam recordari
8 ultimam inde usque repetens hunc video mihi principem et ad
9 suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse
10 quod si haec vox hujus hortatu praeceptisque conformata non nullis
11 aliquando saluti fuit a quo id accepimus quo ceteris opitulari et alios
12 servare possemus huic profecto ipsi quantum est situm in nobis et opem
13 et salutem ferre debemus ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur
14 quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni neque haec dicendi ratio
15 aut disciplina ne nos quidem huic uni studio penitus umquam dediti
16 fuimus etenim omnes artes quae ad humanitatem pertinent habent quoddam
17 commune vinculum et quasi cognatione quadam inter se continentur sed ne
18 cui vestrum mirum esse videatur me in quaestione legitima et in judicio
19 publico cum res agatur apud praetorem populi romani lectissimum virum
20 et apud severissimos judices tanto conventu hominum ac frequentia hoc
21 uti genere dicendi quod non modo a consuetudine judiciorum verum etiam
22 a forensi sermone abhorreat quaeso a vobis ut in hac causa mihi detis
23 hanc veniam adcommodatam huic reo vobis (quem ad modum spero) non
24 molestam ut me pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem hoc
25 concursu hominum literatissimorum hac vestra humanitate hoc denique
26 praetore exercente judicium patiamini de studiis humanitatis ac
27 litterarum paulo loqui liberius et in ejus modi persona quae propter
28 otium ac studium minime in judiciis periculisque tractata est uti prope
29 novo quodam et inusitato genere dicendi quod si mihi a vobis tribui
30 concedique sentiam perficiam profecto ut hunc a licinium non modo non
31 segregandum cum sit civis a numero civium verum etiam si non esset
32 putetis asciscendum fuisse nam ut primum ex pueris excessit archias
33 atque ab eis artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari
34 solet se ad scribendi studium contulit primum antiochiae nam ibi natus
35 est loco nobili celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis
36 hominibus liberalissimisque studiis adfluenti celeriter antecellere
37 omnibus ingeni gloria contigit post in ceteris asiae patibus cunctaeque
38 graeciae sic ejus adventus celebrabantur ut famam ingeni exspectatio
39 hominis exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret erat
40 italia tunc plena graecarum artium ac disciplinarum studiaque haec et
41 in latio vehementius tum colebantur quam nunc eisdem in oppidis et hic
42 romae propter tranquillitatem rei publicae non neglegebantur itaque
43 hunc et tarentini et regini et neopolitani civitate ceterisque praemiis
44 donarunt et omnes qui aliquid de ingeniis poterant judicare cognitione
45 atque hospitio dignum existimarunt hac tanta celebritate famae cum
46 esset jam absentibus notus romam venit mario consule et catulo nactus
47 est primum consules eos quorum alter res ad scribendum maximas alter
48 cum res gestas tum etiam studium atque auris adhibere posset statim
49 luculli cum praetextatus etiam tum archias esset eum domum suam
50 receperunt sic etiam hoc non solum ingeni ac litterarum verum etiam
51 naturae atque virtutis ut domus quae hujus adulescentiae prima fuit
52 eadem esset familiarissima senectuti erat temporibus illis jucundus
53 metello illi numidico et ejus pio filio audiebatur a m aemilio vivebat
54 cum q catulo et patre et filio a l crasso colebatur lucullos vero et
55 drusum et octavios et catonem et totam hortensiorum domum devinctam
56 consuetudine cum teneret adficiebatur summo honore quod eum non solum
57 colebant qui aliquid percipere atque audire studebant verum etiam si
58 qui forte simulabant interim satis longo intervallo cum esset cum m
59 lucullo in siciliam profectus et cum ex ea provincia cum eodem lucullo
60 decederet venit heracliam quae cum esset civitas aequissimo jure ac
61 foedere ascribi se in eam civitatem voluit idque cum ipse per se dignus
62 putaretur tum auctoritate et gratia luculli ab heracliensibus
63 impetravit data est civitas silvani lege et carbonis ``si qui
64 foederatis civitatibus ascripti fuissent si tum cum lex ferebatur in
65 italia domicilium habuissent et si sexaginta diebus apud praetorem
66 essent professi'' cum hic domicilium romae multos jam annos haberet
67 professus est apud praetorem q metellum familiarissimum suum si nihil
68 aliud nisi de civitate ac lege dicimus nihil dico amplius causa dicta
69 est quid enim horum infirmari grati potest heracliaene esse tum
70 ascriptum negabis adest vir summa auctoritate et religione et fide m
71 lucullus qui se non opinari sed scire non audisse sed vidisse non
72 interfuisse sed egisse dicit adsunt heraclienses legati nobilissimi
73 homines hujus judici causa cum mandatis et cum publico testimonio
74 venerunt qui hunc ascriptum heracliensem dicunt his tu tabulas
75 desideras heracliensium publicas quas italico bello incenso tabulario
76 interisse scimus omnis est ridiculum ad ea quae habemus nihil dicere
77 quaerere quae habere non possumus et de hominum memoria tacere
78 litterarum memoriam flagitare et cum habeas amplissimi viri religionem
79 integerrimi municipi jus jurandum fidemque ea quae depravari nullo modo
80 possunt repudiare tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare an
81 domicilium romae non habuit is qui tot annis ante civitatem datam sedem
82 omnium rerum ac fortunarum suarum romae conlocavit at non est professus
83 immo vero eis tabulis professus quae solae ex illa professione
84 conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem nam
85 cum appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur gabini quam diu
86 incolumis fuit levitas post damnationem calamitas omnem tabularum fidem
87 resignasset metellus homo sanctissimus modestissimusque omnium tanta
88 diligentia fuit ut ad l lentulum praetorem et ad judices venerit et
89 unius nominis litura se commotum esse dixerit in his igitur tabulis
90 nullam lituram in nomine a licini videtis quae cum ita sunt quid est
91 quod de ejus civitate dubitetis praesertim cum aliis quoque in
92 civitatibus fuerit ascriptus etenim cum mediocribus multis et aut nulla
93 aut humili aliqua arte praeditis gratuito civitatem in graecia homines
94 impertiebant reginos credo aut locrensis aut neapolitanos aut
95 tarentinos quod scenicis artificibus largiri solebant id huic summa
96 ingeni praedito gloria noluisse quid cum ceteri non modo post civitatem
97 datam sed etiam post legem papiam aliquo modo in eorum municipiorum
98 tabulas inrepserunt hic qui ne utitur quidem illis in quibus est
99 scriptus quod semper se heracliensem esse voluit reicietur census
100 nostros requiris scilicet est enim obscurum proximis censoribus hunc
101 cum clarissimo imperatore l lucullo apud exercitum fuisse superioribus
102 cum eodem quaestore fuisse in asia primis julio et crasso nullam populi
103 partem esse censam sed quoniam census non jus civitatis confirmat ac
104 tantum modo indicat eum qui sit census ita se jam tum gessisse pro cive
105 eis temporibus quibus tu criminaris ne ipsius quidem judicio in civium
106 romanorum jure esse versatum et testamentum saepe fecit nostris legibus
107 et adiit hereditates civium romanorum et in beneficiis ad aerarium
108 delatus est a l lucullo pro consule quaere argumenta si qua potes
109 numquam enim his neque suo neque amicorum judicio revincetur quaeres a
110 nobis grati cur tanto opere hoc homine delectemur quia suppeditat nobis
111 ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur et aures convicio
112 defessae conquiescant an tu existimas aut suppetere nobis posse quod
113 cotidie dicamus in tanta varietate rerum nisi animos nostros doctrina
114 excolamus aut ferre animos tantam posse contentionem nisi eos doctrina
115 eadem relaxemus ego vero fateor me his studiis esse deditum ceteros
116 pudeat si qui se ita litteris abdiderunt ut nihil possint ex eis neque
117 ad communem adferre fructum neque in aspectum lucemque proferre me
118 autem quid pudeat qui tot annos ita vivo judices ut a nullius umquam me
119 tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit aut voluptas avocarit
120 aut denique somnus retardit qua re quis tandem me reprehendat aut quis
121 mihi jure suscenseat si quantum ceteris ad suas res obeundas quantum ad
122 festos dies ludorum celebrandos quantum ad alias voluptates et ad ipsam
123 requiem animi et corporis conceditur temporum quantum alii tribuunt
124 tempestivis conviviis quantum denique alveolo quantum pilae tantum mihi